«In Dei nomine hec est carta donacionis et fermitudinis perpetue quam iussi fieri ego Sancius Dei gracia Portugalensium Rex una cum uxore mea Regina domna Dulcia et filiis et filiabus meis vobis domno Tello Fernandiz de illo nostro villar quod vocatur Angueira et est in terra de Miranda. Damus vobis hanc hereditatem cum suis terminis novis et veteribus sicut eam melius potueritis habere et cum omnibus illis rebus que nobis in ea pertinent. Et concedimus ut eam habeatis atque possideatis jure hereditario in perpetuum et faciatis de ea quicquid vobis placuerit. Et hoc facimus pro bono servicio quod nobis senper fecistis et facitis. Quicumque [igitur] hoc nostrum factum vobis integrum observaverit sit benedictus a Deo amem. Nos supra nominati Reges qui hanc cartam fieri precepimus coram subscriptis eam roboravimus et hec signa fecimus +++++++.
Qui afuerunt: Martinus bracarensis archiepiscopus conf. [Martinus] portugalensis episcopus conf. Petrus lamacensis episcopus conf. Nicolaus visensis episcopus conf. Petrus colinbriensis episcopus conf. Suarius ulixbonensis episcopus conf. [Pelagius] elborensis episcopus conf. Domnus Gonsaluus Menendiz maiordomus curie conf. Domnus Rodericus Menendiz signifer domini Regis conf. Domnus Pelagius Moniz conf. Domnus Martinus Fernandiz conf. Domnus Johannes Fernandiz dapifer domini Regis conf. Petrus Nuniz testis. Fernandus Nuniz testis. Rodericus Petriz testis. Domnus Ozoreus. [Fernandus Petri scripsit. Domnus Julianus notarius curie]» (43).

----------
(43) [ANTT —] Doações de D. Afonso III, liv. 2.°, fl. 15.
----------
MEMÓRIAS ARQUEOLÓGICO-HISTÓRICAS DO DISTRITO DE BRAGANÇA
Sem comentários:
Enviar um comentário